- PISONES
- PISONESnobiles Romani, ex Numae Pompilii familia, sie dicti, vel a piso, ut a lente, Lentuli; vel a pinsendo, uti Plinius censet, l. 18. c. 3. cum quo auctor Panegyrici ad Pisonem facit, quando scribit:——— Nam quid memorare necesse est,Ut domus a Calpo nomen Calpurnia ducat?Claraque Pisonis tulerit cognomina prima,Fumide callosâ cum pinseret hordea dextrâ?Fuit autem Calpurniae gentis cognomen. Ex hac familia Pise L. Calpurnius, cognomine Frugi, Tribunus Plebis, Consul, et Censor: floruit ab Urb. Cond. 600. usque ad an. 640. Ann. 605. Censorinô et Maniliô Consulib. Legem tulit Tribunus, de Pecuniis repetundis. Consul fuit cum Posthumio Abino, An. 606. Secundô Bellô Pecuniô: cum Pop. Laena, An. 615. cum Fulvio Flacco A. 619. cum Minutio Scaevola, A. 621. Censor tandem cum Metello Balearico fuit. ICtus, Orator insuper, et Historicus insignis. Eius meminit Cicero in Bruto, l. 2. de off. etc. sed maiori cum elogio, Plin. Hist. nat. l. 2. c. 53. Adde A. Gell. l. 11. c. 14. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 6. Anton, Augustinum de Legibus. C. Calpurnius Piso, Consul cum M. Attilio Glabrione An. 687. Urb. Cond. tulit Legem Calpurniam de ambita. Vide Ciceron. in Bruto: qui ibidem Marci quoque Pisonis meminit, Graece doctissimi, et in causa vestalium summam gloriam meriti. Pisonis, qui de Mario scripsit, mentionem inicit Plut. L. Calpurnius Piso, cum Corn. Lentulo Consul erat, A. 753. Urb. Cond. quô CHRISTUS natus est. Piso alius a Galba adoptatus, iussu Ottonis, necatus est, A. C. 69 etc. Vide quoque Cassiodor. in Fast. Consul. Patin. de fam. Rom. Hinc Pisonianus. ut Pisonianum vitium, i. e. mira libido loquendi; quô vitiô laboravit L. Piso. B. Hieronymus ad Oceanum: Primum spinosulus noster obmutuit: deinde Pisonianô vitiô, cum loqui nesciret, tacere non potuit. vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.